Rosarium Virginis Mariae .pdf

File information


Original filename: Rosarium Virginis Mariae.pdf

This PDF 1.5 document has been sent on pdf-archive.com on 02/04/2011 at 02:24, from IP address 112.201.x.x. The current document download page has been viewed 4168 times.
File size: 31 KB (2 pages).
Privacy: public file


Download original PDF file


Rosarium Virginis Mariae.pdf (PDF, 31 KB)


Share on social networks



Link to this file download page



Document preview


Signum Crucis
In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen.
Symbolum Apostolorum
Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum:
qui conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus:
descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis:
ascendit ad caelos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
Sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
Oratio Dominica
Pater noster, qui es in caelis; sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;sed libera nos a malo. Amen.
Ave Maria
Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Doxologia Minor
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Oratio Fatimae
Oh mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni,
conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua. Amen.
Salve Regina
Salve, Regina, Mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae; ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte,
et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

Pray for us, oh Holy Mary Mother of God. That we made be worthy of the promises of Christ. Let
us pray..
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Deus, cujus Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem suam
nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sanctissimo
beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor
continent, et quod promittunt, assequamur. Per eumdem Dominum. Amen.
Mysteria Gaudiosa
Prímum mystérium est: Annuntiátio Beátæ Maríæ Vírginis
Secúndum mystérium est: Visitátio Beátæ Maríæ Vírginis ad Sánctam Elízabethem
Tértium mystérium est: Natívitas Dómini nostri Jésu Christi
Quartum mystérium est: Praesentátio Puéri Jésu in Templo et Purificátio Beátæ Maríæ Vírginis
Quintum mystérium est: Invéntio Puéri Jésu in Templo
Mysteria Dolorosa
Prímum mystérium est: Orátio in horto Dómini nostri Jésu Christi
Secúndum mystérium est: Flagellátio Dómini nostri Jésu Christi
Tertium mystérium est: Coronátio spinis Dómini nostri Jésu Christi
Quartum mystérium est: Bajulátio Crúcis Dómini nostri Jésu Christi
Quintum mystérium est:Crucifíxio et mors Dómini nostri Jésu Christi
Mysteria Gloriosa
Prímum mystérium est: Resurréctio Dómini nostri Jésu Christi a mórtuis
Secúndum mystérium est: Ascénsio in cáelis Dómini nostri Jésu Christi
Tértium mystérium est: Advéntus Spíritus Sancti in discípulos et Beátæ Maríæ Vírginis
Quartum mystérium est: Assúmptio Beátæ Maríæ Vírginis ad cáelum
Quintum mystérium est: Coronátio Beátæ Maríæ Vírginis in cáelis
Mysteria Luminosa
Baptisma Iesu Christi apud Iordanem
Autorevelatio Domini Nostri Iesu Christi apud Cananse matrimonium
Proclamatio Regni Dei coniuncta cum invitamento ad conversionem
Transfiguratio Domini Nostri Iesu Christi
Institutio Eucharistiae, quae nempe sacramentalis est paschalis mysterii declaratio.


Document preview Rosarium Virginis Mariae.pdf - page 1/2

Document preview Rosarium Virginis Mariae.pdf - page 2/2

Related documents


rosarium virginis mariae
forlivesiconcettofomale oggetivobartolomeomastri
pfiglie 2009 05 07
er 1144
dns
egetn esercitazione di natale sut elenia

Link to this page


Permanent link

Use the permanent link to the download page to share your document on Facebook, Twitter, LinkedIn, or directly with a contact by e-Mail, Messenger, Whatsapp, Line..

Short link

Use the short link to share your document on Twitter or by text message (SMS)

HTML Code

Copy the following HTML code to share your document on a Website or Blog

QR Code

QR Code link to PDF file Rosarium Virginis Mariae.pdf